QNTAL Indiscrete Lyrics

sponsored links
Bacchus sepe visitans mulierem genus
facit eas subditas tibi, o tu Venus.

Ecce deus opportunus,
nullo tempore ieiunus,
ante cibum matutinum
ebrius eructat vinum,
cuius mensa et cratera
sunt beatitudo vera.

Sic religionis cultus
in ventre movet tumultus,
rugit venter in agone,
vinum pugnat cum medone;
vita felix otiosa,
circa ventrem operosa.

Venter inquit: "nichil curo
preter me, sic me procuro,
ut in pace in id ipsum
molliter gerens me ipsum
super potum, super escam
dormiam et requiescam."

Quidem ludunt, quidem bibunt,
quidem indescrete vivunt.

Bibit ista, bibit ille,
bibunt centum, bibunt mille.

Written by: Phillipp Groth
Lyrics © Universal Music Publishing Group

Artists A to Z: