QNTAL Levis Lyrics

sponsored links
Texte : Cambridge Song

Levis exsurgit zephirus
et sol procedit tepidus,
iam terra sinus aperit,
dulcore suo diffluit.

Tu saltim, veris gratia,
exaudi et considera
frondes, flores et gramina,
nam mea languet anima.

Quod oculis dum video
et auribus dum audio,
heu pro tantis gaudiis
tantis inflor suspiriis

Tu saltim, veris gratia,
exaudi et considera
frondes, flores et gramina,
nam mea languet anima.

Ver purpuratum exiit,
ornatus suos induit,
aspergit terram floribus,
ligna silvarum frondibus.

Tu saltim, veris gratia,
exaudi et considera
frondes, flores et gramina,
nam mea languet anima.

c__ mihi sola sedeo
et hec revolvens palleo,
si forte capud sublevo,
nec audio nec video.

Tu saltim, veris gratia,
exaudi et considera
frondes, flores et gramina,
nam mea languet anima.

Artists A to Z: