QNTAL Lingua Mendax Lyrics

sponsored links
Texte : Carmina Burana

Que me dicit deceptorem
et non fidum amatorem,
quem amabam, dimisse
et ad alterum transisse!

unde iuro Musas novem,
quod et majus est, per lovem,
qui pro Dane sumpsit auri,
in Europa formam tauri;

Lingua mendax et dolosa,
lingua procax, venenosa.
sciat deus, sciant dei:
non sum reus huius rei!
lingua digna detruncari
et in igne concremari.
sciant dei, sciat deus:
huius rei non sum reus!

Iuro Phebum, iuro Martem,
qui amoris sciant artem;
iuro quoque te, Cupido
arcum cuius reformido;

Arcum iuro c__ sagittis,
quas frequenter in me mittis:
sine fraude, sine dolo
fedus hoc servare volo!
Lingua mendax et dolosa,
lingua procax, venenosa.
sciat deus, sciant dei:
non sum reus huius rei!
lingua digna detruncari
et in igne concremari.
sciant dei, sciat deus:
huius rei non sum reus!

Et dum mare sine velis,
et dum Parthus sine telis,
carus michi semper eris:
nisi fallar, non falleris!

Lingua mendax et dolosa,
lingua procax, venenosa.
sciat deus, sciant dei:
non sum reus huius rei!
lingua digna detruncari
et in igne concremari.
sciant dei, sciat deus:
huius rei non sum reus!

Artists A to Z: